Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectos eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis: non est hic: surrexit enim, sicut dixit.
(secundum Mattaeum, 28, 2-6)
Et respicientes vidernt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iessm quaeritis Nazarenum, cricifixum: surrexit, non est hic.
(secundum Marcum, 16, 4-6)
Et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgente. Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit.
(secundum Lucam, 24, 3-6)
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
(secundum Ioannem, 20, 8-9)

No hay comentarios:
Publicar un comentario